Clementine_Vulgate
(i)
2 Apprehende arma et scutum, et exsurge in adjutorium mihi.
3 Effunde frameam, et conclude adversus eos qui persequuntur me; dic animæ meæ: Salus tua ego sum.
4 Confundantur et revereantur quærentes animam meam; avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala.