Clementine_Vulgate(i)
1 [Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime:
2 3 ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem,
4 in decachordo, psalterio; cum cantico, in cithara.
5 Quia delectasti me, Domine, in factura tua; et in operibus manuum tuarum exsultabo.
6 Quam magnificata sunt opera tua, Domine! nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ.
7 Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget hæc.
8 Cum exorti fuerint peccatores sicut fœnum, et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem, ut intereant in sæculum sæculi:
9 tu autem Altissimus in æternum, Domine.
10 Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt; et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem.