Romans 3:10-18

Clementine_Vulgate(i) 10 sicut scriptum est: [Quia non est justus quisquam: 11 non est intelligens, non est requirens Deum. 12 Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. 13 Sepulchrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant: venenum aspidum sub labiis eorum: 14 quorum os maledictione, et amaritudine plenum est: 15 veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem: 16 contritio et infelicitas in viis eorum: 17 et viam pacis non cognoverunt: 18 non est timor Dei ante oculos eorum.]