Clementine_Vulgate(i) 11 Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo, in Christo Jesu Domino nostro. 12 Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut obediatis concupiscentiis ejus.