1 Chronicles 21:26-30

Vulgate(i) 26 et aedificavit ibi altare Domino obtulitque holocausta et pacifica et invocavit Dominum et exaudivit eum in igne de caelo super altare holocausti 27 praecepitque Dominus angelo et convertit gladium suum in vaginam 28 protinus ergo David videns quod exaudisset eum Dominus in area Ornan Iebusei immolavit ibi victimas 29 tabernaculum autem Domini quod fecerat Moses in deserto et altare holocaustorum ea tempestate erat in excelso Gabaon 30 et non praevaluit David ire ad altare ut ibi obsecraret Deum nimio enim fuerat timore perterritus videns gladium angeli Domini