1 Chronicles 24:20-31

Vulgate(i) 20 porro filiorum Levi qui reliqui fuerant de filiis Amram erat Subahel et filiis Subahel Iedeia 21 de filiis quoque Roobiae princeps Iesias 22 Isaaris vero Salemoth filiusque Salemoth Iaath 23 filiusque eius Ieriahu Amarias secundus Iazihel tertius Iecmaam quartus 24 filius Ozihel Micha filius Micha Samir 25 frater Micha Iesia filiusque Iesiae Zaccharias 26 filii Merari Mooli et Musi filius Ioziau Benno 27 filius quoque Merari Oziau et Soem et Zacchur et Hebri 28 porro Mooli filius Eleazar qui non habebat liberos 29 filius vero Cis Ierahemel 30 filii Musi Mooli Eder et Ierimoth isti filii Levi secundum domos familiarum suarum 31 miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege et Sadoc et Ahimelech et principibus familiarum sacerdotalium et leviticarum tam maiores quam minores omnes sors aequaliter dividebat