1 Chronicles 7:30-40

Vulgate(i) 30 filii Aser Iomna et Iesua et Isui et Baria et Sara soror eorum 31 filii autem Baria Heber et Melchihel ipse est pater Barzaith 32 Heber autem genuit Iephlat et Somer et Otham et Suaa sororem eorum 33 filii Iephlat Phosech et Chamaal et Asoth hii filii Iephlat 34 porro filii Somer Ahi et Roaga et Iaba et Aram 35 filii autem Helem fratris eius Supha et Iemna et Selles et Amal 36 filii Supha Sue Arnaphed et Sual et Beri et Iamra 37 Bosor et Od et Samma et Salusa et Iethran et Bera 38 filii Iether Iephonne et Phaspha et Ara 39 filii autem Olla Aree et Anihel et Resia 40 omnes hii filii Aser principes cognationum electi atque fortissimi duces ducum numerus autem eorum aetatis quae apta esset ad bellum viginti sex milia