1 Chronicles 9:17-22

Vulgate(i) 17 ianitores autem Sellum et Acub et Telmon et Ahiman et frater eorum Sellum princeps 18 usque ad illud tempus in porta Regis ad orientem observabant per vices suas de filiis Levi 19 Sellum vero filius Core filii Abiasaph filii Core cum fratribus suis et domo patris sui hii sunt Coritae super opera ministerii custodes vestibulorum tabernaculi et familiae eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum 20 Finees autem filius Eleazar erat dux eorum coram Domino 21 porro Zaccharias filius Mosollamia ianitor portae tabernaculi testimonii 22 omnes hii electi in ostiarios per portas ducenti duodecim et descripti in villis propriis quos constituerunt David et Samuhel videns in fide sua