1 Peter 1:3-8

Vulgate(i) 3 benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis 4 in hereditatem incorruptibilem et incontaminatam et inmarcescibilem conservatam in caelis in vobis 5 qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem paratam revelari in tempore novissimo 6 in quo exultatis modicum nunc si oportet contristati in variis temptationibus 7 ut probatum vestrae fidei multo pretiosius sit auro quod perit per ignem probato inveniatur in laudem et gloriam et honorem in revelatione Iesu Christi 8 quem cum non videritis diligitis in quem nunc quoque non videntes credentes autem exultatis laetitia inenarrabili et glorificata