1 Samuel 14:28-31

Vulgate(i) 28 respondensque unus de populo ait iureiurando constrinxit pater tuus populum dicens maledictus qui comederit panem hodie defecerat autem populus 29 dixitque Ionathan turbavit pater meus terram vidistis ipsi quia inluminati sunt oculi mei eo quod gustaverim paululum de melle isto 30 quanto magis si comedisset populus de praeda inimicorum suorum quam repperit nonne maior facta fuisset plaga in Philisthim 31 percusserunt ergo in die illa Philistheos a Machmis usque in Ahialon defatigatus est autem populus nimis