1 Samuel 15:3-9

Vulgate(i) 3 nunc igitur vade et percute Amalech et demolire universa eius non parcas ei sed interfice a viro usque ad mulierem et parvulum atque lactantem bovem et ovem camelum et asinum 4 praecepit itaque Saul populo et recensuit eos quasi agnos ducenta milia peditum et decem milia virorum Iuda 5 cumque venisset Saul usque ad civitatem Amalech tetendit insidias in torrente 6 dixitque Saul Cineo abite recedite atque descendite ab Amalech ne forte involvam te cum eo tu enim fecisti misericordiam cum omnibus filiis Israhel cum ascenderent de Aegypto et recessit Cineus de medio Amalech 7 percussitque Saul Amalech ab Evila donec venias Sur quae est e regione Aegypti 8 et adprehendit Agag regem Amalech vivum omne autem vulgus interfecit in ore gladii 9 et pepercit Saul et populus Agag et optimis gregibus ovium et armentorum et vestibus et arietibus et universis quae pulchra erant nec voluerunt disperdere ea quicquid vero vile fuit et reprobum hoc demoliti sunt