1 Samuel 17:12-15

Vulgate(i) 12 David autem erat filius viri ephrathei de quo supra dictum est de Bethleem Iuda cui erat nomen Isai qui habebat octo filios et erat vir in diebus Saul senex et grandevus inter viros 13 abierunt autem tres filii eius maiores post Saul in proelium et nomina trium filiorum eius qui perrexerant ad bellum Heliab primogenitus et secundus Abinadab tertiusque Samma 14 David autem erat minimus tribus ergo maioribus secutis Saulem 15 abiit David et reversus est a Saul ut pasceret gregem patris sui in Bethleem