1 Samuel 18:7-8

Vulgate(i) 7 et praecinebant mulieres ludentes atque dicentes percussit Saul mille et David decem milia 8 iratus est autem Saul nimis et displicuit in oculis eius iste sermo dixitque dederunt David decem milia et mihi dederunt mille quid ei superest nisi solum regnum