1 Thessalonians 4:1-7

Vulgate(i) 1 de cetero ergo fratres rogamus vos et obsecramus in Domino Iesu ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat ambulare et placere Deo sicut et ambulatis ut abundetis magis 2 scitis enim quae praecepta dederimus vobis per Dominum Iesum 3 haec est enim voluntas Dei sanctificatio vestra 4 ut abstineatis vos a fornicatione ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore 5 non in passione desiderii sicut et gentes quae ignorant Deum 6 ut ne quis supergrediatur neque circumveniat in negotio fratrem suum quoniam vindex est Dominus de his omnibus sicut et praediximus vobis et testificati sumus 7 non enim vocavit nos Deus in inmunditia sed in sanctificatione