2 Chronicles 18:13-15

Vulgate(i) 13 cui respondit Micheas vivit Dominus quia quodcumque dixerit Deus meus hoc loquar 14 venit ergo ad regem cui rex ait Michea ire debemus in Ramoth Galaad ad bellandum an quiescere cui ille respondit ascendite cuncta enim prospera evenient et tradentur hostes in manus vestras 15 dixitque rex iterum atque iterum te adiuro ut non mihi loquaris nisi quod verum est in nomine Domini