2 Chronicles 23:12-15

Vulgate(i) 12 quod cum audisset Otholia vocem scilicet currentium atque laudantium regem ingressa est ad populum in templum Domini 13 cumque vidisset regem stantem super gradum in introitu et principes turmasque circa eum omnem quoque populum terrae gaudentem atque clangentem tubis et diversi generis organis concinentem vocemque laudantium scidit vestimenta sua et ait insidiae insidiae 14 egressus autem Ioiadae pontifex ad centuriones et principes exercitus dixit eis educite illam extra septa templi et interficiatur foris gladio praecepitque sacerdos ne occideretur in domo Domini 15 et inposuerunt cervicibus eius manus cumque intrasset portam Equorum domus regis interfecerunt eam ibi