2 Chronicles 33:20-24

Vulgate(i) 20 dormivit ergo Manasses cum patribus suis et sepelierunt eum in domo sua regnavitque pro eo filius eius Amon 21 viginti duo annorum erat Amon cum regnare coepisset et duobus annis regnavit in Hierusalem 22 fecitque malum in conspectu Domini sicut fecerat Manasses pater eius et cunctis idolis quae Manasses fuerat fabricatus immolavit atque servivit 23 et non est reveritus faciem Domini sicut reveritus est Manasses pater eius et multo maiora deliquit 24 cumque coniurassent adversus eum servi sui interfecerunt eum in domo sua