2 Chronicles 34:12-18

Vulgate(i) 12 qui fideliter cuncta faciebant erant autem praepositi operantium Iaath et Abdias de filiis Merari Zaccharias et Mosollam de filiis Caath qui urguebant opus omnes Levitae scientes organis canere 13 super eos vero qui ad varios usus onera portabant erant scribae et magistri de Levitis ianitores 14 cumque efferrent pecuniam quae inlata fuerat in templum Domini repperit Helcias sacerdos librum legis Domini per manum Mosi 15 et ait ad Saphan scribam librum legis inveni in domo Domini et tradidit ei 16 at ille intulit volumen ad regem et nuntiavit ei dicens omnia quae dedisti in manu servorum tuorum ecce conplentur 17 argentum quod reppertum est in domo Domini conflaverunt datumque est praefectis artificum et diversa opera fabricantium 18 praeterea tradidit mihi Helcias sacerdos hunc librum quem cum rege praesente recitasset