2 Corinthians 1:5-8

Vulgate(i) 5 quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis ita et per Christum abundat consolatio nostra 6 sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute sive exhortamur pro vestra exhortatione quae operatur in tolerantia earundem passionum quas et nos patimur 7 et spes nostra firma pro vobis scientes quoniam sicut socii passionum estis sic eritis et consolationis 8 non enim volumus ignorare vos fratres de tribulatione nostra quae facta est in Asia quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem ita ut taederet nos etiam vivere