2 Corinthians 6:16-7:1

Vulgate(i) 16 qui autem consensus templo Dei cum idolis vos enim estis templum Dei vivi sicut dicit Deus quoniam inhabitabo in illis et inambulabo et ero illorum Deus et ipsi erunt mihi populus 17 propter quod exite de medio eorum et separamini dicit Dominus et inmundum ne tetigeritis 18 et ego recipiam vos et ero vobis in patrem et vos eritis mihi in filios et filias dicit Dominus omnipotens 7 1 has igitur habentes promissiones carissimi mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus perficientes sanctificationem in timore Dei