2 Kings 21:23-26

Vulgate(i) 23 tetenderuntque ei insidias servi sui et interfecerunt regem in domo sua 24 percussit autem populus terrae omnes qui coniuraverant contra regem Amon et constituerunt sibi regem Iosiam filium eius pro eo 25 reliqua autem sermonum Amon quae fecit nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda 26 sepelieruntque eum in sepulchro suo in horto Aza et regnavit Iosias filius eius pro eo