2 Kings 21:3-5

Vulgate(i) 3 conversusque est et aedificavit excelsa quae dissipaverat Ezechias pater eius et erexit aras Baal et fecit lucos sicut fecerat Ahab rex Israhel et adoravit omnem militiam caeli et coluit eam 4 extruxitque aras in domo Domini de qua dixit Dominus in Hierusalem ponam nomen meum 5 et extruxit altaria universae militiae caeli in duobus atriis templi Domini