2 Kings 21:9-11

Vulgate(i) 9 illi vero non audierunt sed seducti sunt a Manasse ut facerent malum super gentes quas contrivit Dominus a facie filiorum Israhel 10 locutusque est Dominus in manu servorum suorum prophetarum dicens 11 quia fecit Manasses rex Iuda abominationes istas pessimas super omnia quae fecerunt Amorrei ante eum et peccare fecit etiam Iudam in inmunditiis suis