Acts 23:3-5

Vulgate(i) 3 tunc Paulus ad eum dixit percutiet te Deus paries dealbate et tu sedens iudicas me secundum legem et contra legem iubes me percuti 4 et qui adstabant dixerunt summum sacerdotem Dei maledicis 5 dixit autem Paulus nesciebam fratres quia princeps est sacerdotum scriptum est enim principem populi tui non maledices