Acts 28:24-28

Vulgate(i) 24 et quidam credebant his quae dicebantur quidam vero non credebant 25 cumque invicem non essent consentientes discedebant dicente Paulo unum verbum quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Esaiam prophetam ad patres nostros 26 dicens vade ad populum istum et dic aure audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non perspicietis 27 incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos conpresserunt ne forte videant oculis et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem illos 28 notum ergo sit vobis quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei ipsi et audient