Acts 2:34-36

Vulgate(i) 34 non enim David ascendit in caelos dicit autem ipse dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis 35 donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum 36 certissime ergo sciat omnis domus Israhel quia et Dominum eum et Christum Deus fecit hunc Iesum quem vos crucifixistis