Acts 8:14-25

Vulgate(i) 14 cum autem audissent apostoli qui erant Hierosolymis quia recepit Samaria verbum Dei miserunt ad illos Petrum et Iohannem 15 qui cum venissent oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum 16 nondum enim in quemquam illorum venerat sed baptizati tantum erant in nomine Domini Iesu 17 tunc inponebant manus super illos et accipiebant Spiritum Sanctum 18 cum vidisset autem Simon quia per inpositionem manus apostolorum daretur Spiritus Sanctus obtulit eis pecuniam 19 dicens date et mihi hanc potestatem ut cuicumque inposuero manus accipiat Spiritum Sanctum Petrus autem dixit ad eum 20 pecunia tua tecum sit in perditionem quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri 21 non est tibi pars neque sors in sermone isto cor enim tuum non est rectum coram Deo 22 paenitentiam itaque age ab hac nequitia tua et roga Deum si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui 23 in felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse 24 respondens autem Simon dixit precamini vos pro me ad Dominum ut nihil veniat super me horum quae dixistis 25 et illi quidem testificati et locuti verbum Domini rediebant Hierosolymam et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant