Acts 8:5-13

Vulgate(i) 5 Philippus autem descendens in civitatem Samariae praedicabat illis Christum 6 intendebant autem turbae his quae a Philippo dicebantur unianimiter audientes et videntes signa quae faciebat 7 multi enim eorum qui habebant spiritus inmundos clamantes voce magna exiebant multi autem paralytici et claudi curati sunt 8 factum est ergo magnum gaudium in illa civitate 9 vir autem quidam nomine Simon qui ante fuerat in civitate magus seducens gentem Samariae dicens esse se aliquem magnum 10 cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum dicentes hic est virtus Dei quae vocatur Magna 11 adtendebant autem eum propter quod multo tempore magicis suis dementasset eos 12 cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei et nomine Iesu Christi baptizabantur viri ac mulieres 13 tunc Simon et ipse credidit et cum baptizatus esset adherebat Philippo videns etiam signa et virtutes maximas fieri stupens admirabatur