Daniel 11:35-38

Vulgate(i) 35 et de eruditis ruent ut conflentur et eligantur et dealbentur usque ad tempus praefinitum quia adhuc aliud tempus erit 36 et faciet iuxta voluntatem suam rex et elevabitur et magnificabitur adversum omnem deum et adversum Deum deorum loquetur magnifica et diriget donec conpleatur iracundia perpetrata est quippe definitio 37 et Deum patrum suorum non reputabit et erit in concupiscentiis feminarum nec quemquam deorum curabit quia adversum universa consurget 38 deum autem Maozim in loco suo venerabitur et deum quem ignoraverunt patres eius colet auro et argento et lapide pretioso rebusque pretiosis