Vulgate(i)
11 est vir in regno tuo qui spiritum deorum sanctorum habet in se et in diebus patris tui scientia et sapientia inventae sunt in eo nam et rex Nabuchodonosor pater tuus principem magorum incantatorum Chaldeorum et aruspicum constituit eum pater inquam tuus o rex
12 quia spiritus amplior et prudentia intellegentiaque interpretatio somniorum et ostensio secretorum ac solutio ligatorum inventae sunt in eo hoc est in Danihelo cui rex posuit nomen Balthasar nunc itaque Danihel vocetur et interpretationem narrabit
13 igitur introductus est Danihel coram rege ad quem praefatus rex ait tu es Danihel de filiis captivitatis Iudae quam adduxit rex pater meus de Iudaea
14 audivi de te quoniam spiritum deorum habeas et scientia intellegentiaque ac sapientia ampliores inventae sint in te
15 et nunc introgressi sunt in conspectu meo sapientes magi ut scripturam hanc legerent et interpretationem eius indicarent mihi et nequiverunt sensum sermonis huius edicere
16 porro ego audivi de te quod possis obscura interpretari et ligata dissolvere si ergo vales scripturam legere et interpretationem indicare mihi purpura vestieris et torquem auream circa collum tuum habebis et tertius in regno meo princeps eris