Deuteronomy 12:29-31

Vulgate(i) 29 quando disperderit Dominus Deus tuus ante faciem tuam gentes ad quas ingredieris possidendas et possederis eas atque habitaveris in terra earum 30 cave ne imiteris eas postquam te fuerint introeunte subversae et requiras caerimonias earum dicens sicut coluerunt gentes istae deos suos ita et ego colam 31 non facies similiter Domino Deo tuo omnes enim abominationes quas aversatur Dominus fecerunt diis suis offerentes filios et filias et conburentes igne