Exodus 12:43-49

Vulgate(i) 43 dixitque Dominus ad Mosen et Aaron haec est religio phase omnis alienigena non comedet ex eo 44 omnis autem servus empticius circumcidetur et sic comedet 45 advena et mercennarius non edent ex eo 46 in una domo comedetur nec efferetis de carnibus eius foras nec os illius confringetis 47 omnis coetus filiorum Israhel faciet illud 48 quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam et facere phase Domini circumcidetur prius omne masculinum eius et tunc rite celebrabit eritque sicut indigena terrae si quis autem circumcisus non fuerit non vescetur ex eo 49 eadem lex erit indigenae et colono qui peregrinatur apud vos