Vulgate(i)
8 venit autem Amalech et pugnabat contra Israhel in Raphidim
9 dixitque Moses ad Iosue elige viros et egressus pugna contra Amalech cras ego stabo in vertice collis habens virgam Dei in manu mea
10 fecit Iosue ut locutus ei erat Moses et pugnavit contra Amalech Moses autem et Aaron et Hur ascenderunt super verticem collis
11 cumque levaret Moses manus vincebat Israhel sin autem paululum remisisset superabat Amalech
12 manus autem Mosi erant graves sumentes igitur lapidem posuerunt subter eum in quo sedit Aaron autem et Hur sustentabant manus eius ex utraque parte et factum est ut manus ipsius non lassarentur usque ad occasum solis
13 fugavitque Iosue Amalech et populum eius in ore gladii
14 dixit autem Dominus ad Mosen scribe hoc ob monumentum in libro et trade auribus Iosue delebo enim memoriam Amalech sub caelo
15 aedificavitque Moses altare et vocavit nomen eius Dominus exaltatio mea dicens
16 quia manus solii Domini et bellum Dei erit contra Amalech a generatione in generationem