Exodus 1:15-21

Vulgate(i) 15 dixit autem rex Aegypti obsetricibus Hebraeorum quarum una vocabatur Sephra altera Phua 16 praecipiens eis quando obsetricabitis Hebraeas et partus tempus advenerit si masculus fuerit interficite illum si femina reservate 17 timuerunt autem obsetrices Deum et non fecerunt iuxta praeceptum regis Aegypti sed conservabant mares 18 quibus ad se accersitis rex ait quidnam est hoc quod facere voluistis ut pueros servaretis 19 quae responderunt non sunt hebraeae sicut aegyptiae mulieres ipsae enim obsetricandi habent scientiam et priusquam veniamus ad eas pariunt 20 bene ergo fecit Deus obsetricibus et crevit populus confortatusque est nimis 21 et quia timuerant obsetrices Deum aedificavit illis domos