Exodus 24:2-3

Vulgate(i) 2 solusque Moses ascendet ad Dominum et illi non adpropinquabunt nec populus ascendet cum eo 3 venit ergo Moses et narravit plebi omnia verba Domini atque iudicia responditque cunctus populus una voce omnia verba Domini quae locutus est faciemus