Vulgate(i)
23 et rursum alias duas quae in angulis erigantur post tergum tabernaculi
24 eruntque coniunctae a deorsum usque sursum et una omnes conpago retinebit duabus quoque tabulis quae in angulis ponendae sunt similis iunctura servabitur
25 et erunt simul tabulae octo bases earum argenteae sedecim duabus basibus per unam tabulam supputatis
26 facies et vectes de lignis setthim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi
27 et quinque alios in altero et eiusdem numeri ad occidentalem plagam
28 qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum
29 ipsasque tabulas deaurabis et fundes eis anulos aureos per quos vectes tabulata contineant quos operies lamminis aureis