Exodus 40:23-32

Vulgate(i) 23 ordinatis coram propositionis panibus sicut praeceperat Dominus Mosi 24 posuit et candelabrum in tabernaculum testimonii e regione mensae in parte australi 25 locatis per ordinem lucernis iuxta praeceptum Domini 26 posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum 27 et adolevit super eo incensum aromatum sicut iusserat Dominus 28 posuit et tentorium in introitu tabernaculi 29 et altare holocausti in vestibulo testimonii offerens in eo holocaustum et sacrificia ut Dominus imperarat 30 labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare implens illud aqua 31 laveruntque Moses et Aaron ac filii eius manus suas et pedes 32 cum ingrederentur tectum foederis et accederent ad altare sicut praeceperat Dominus