Ezekiel 12:10-22

Vulgate(i) 10 dic ad eos haec dicit Dominus Deus super ducem onus istud qui est in Hierusalem et super omnem domum Israhel quae est in medio eorum 11 dic ego portentum vestrum quomodo feci sic fiet illis in transmigrationem et captivitatem ibunt 12 et dux qui est in medio eorum in umeris portabitur in caligine egredietur parietem perfodient ut educant eum facies eius operietur ut non videat oculo terram 13 et extendam rete meum super illum et capietur in sagena mea et adducam eum in Babylonem in terram Chaldeorum et ipsam non videbit ibique morietur 14 et omnes qui circa eum sunt praesidium eius et agmina eius dispergam in omnem ventum et gladium evaginabo post eos 15 et scient quia ego Dominus quando dispersero illos in gentibus et disseminavero eos in terris 16 et relinquam ex eis viros paucos a gladio et fame et pestilentia ut narrent omnia scelera eorum in gentibus ad quas ingredientur et scient quia ego Dominus 17 et factus est sermo Domini ad me dicens 18 fili hominis panem tuum in conturbatione comede sed et aquam tuam in festinatione et maerore bibe 19 et dices ad populum terrae haec dicit Dominus Deus ad eos qui habitant in Hierusalem in terra Israhel panem suum in sollicitudine comedent et aquam suam in desolatione bibent ut desoletur terra a multitudine sua propter iniquitatem omnium qui habitant in ea 20 et civitates quae nunc habitantur desolatae erunt terraque deserta et scietis quia ego Dominus 21 et factus est sermo Domini ad me dicens 22 fili hominis quod est proverbium istud vobis in terra Israhel dicentium in longum differentur dies et peribit omnis visio