Ezekiel 43:19-22

Vulgate(i) 19 et dabis sacerdotibus Levitis qui sunt de semine Sadoc qui accedunt ad me ait Dominus Deus ut offerant mihi vitulum de armento pro peccato 20 et adsumens de sanguine eius pones super quattuor cornua eius et super quattuor angulos crepidinis et super coronam in circuitu et mundabis illud et expiabis 21 et tolles vitulum qui oblatus fuerit pro peccato et conbures illum in separato loco domus extra sanctuarium 22 et in die secunda offeres hircum caprarum inmaculatum pro peccato et expiabunt altare sicut expiaverunt in vitulo