Galatians 5:13-22

Vulgate(i) 13 vos enim in libertatem vocati estis fratres tantum ne libertatem in occasionem detis carnis sed per caritatem servite invicem 14 omnis enim lex in uno sermone impletur diliges proximum tuum sicut te ipsum 15 quod si invicem mordetis et comeditis videte ne ab invicem consumamini 16 dico autem spiritu ambulate et desiderium carnis non perficietis 17 caro enim concupiscit adversus spiritum spiritus autem adversus carnem haec enim invicem adversantur ut non quaecumque vultis illa faciatis 18 quod si spiritu ducimini non estis sub lege 19 manifesta autem sunt opera carnis quae sunt fornicatio inmunditia luxuria 20 idolorum servitus veneficia inimicitiae contentiones aemulationes irae rixae dissensiones sectae 21 invidiae homicidia ebrietates comesationes et his similia quae praedico vobis sicut praedixi quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur 22 fructus autem Spiritus est caritas gaudium pax longanimitas bonitas benignitas