Genesis 12:11-13

Vulgate(i) 11 cumque prope esset ut ingrederetur Aegyptum dixit Sarai uxori suae novi quod pulchra sis mulier 12 et quod cum viderint te Aegyptii dicturi sunt uxor ipsius est et interficient me et te reservabunt 13 dic ergo obsecro te quod soror mea sis ut bene sit mihi propter te et vivat anima mea ob gratiam tui