Genesis 34:13-17

Vulgate(i) 13 responderunt filii Iacob Sychem et patri eius in dolo saevientes ob stuprum sororis 14 non possumus facere quod petitis nec dare sororem nostram homini incircumciso quod inlicitum et nefarium est apud nos 15 sed in hoc valebimus foederari si esse volueritis nostri similes et circumcidatur in vobis omne masculini sexus 16 tunc dabimus et accipiemus mutuo filias nostras ac vestras et habitabimus vobiscum erimusque unus populus 17 sin autem circumcidi nolueritis tollemus filiam nostram et recedemus