Hebrews 10:10-14

Vulgate(i) 10 in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Iesu in semel 11 et omnis quidem sacerdos praesto est cotidie ministrans et easdem saepe offerens hostias quae numquam possunt auferre peccata 12 hic autem unam pro peccatis offerens hostiam in sempiternum sedit in dextera Dei 13 de cetero expectans donec ponantur inimici eius scabillum pedum eius 14 una enim oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos