Hebrews 12:5-11

Vulgate(i) 5 et obliti estis consolationis quae vobis tamquam filiis loquitur dicens fili mi noli neglegere disciplinam Domini neque fatigeris dum ab eo argueris 6 quem enim diligit Dominus castigat flagellat autem omnem filium quem recipit 7 in disciplina perseverate tamquam filiis vobis offert Deus quis enim filius quem non corripit pater 8 quod si extra disciplinam estis cuius participes facti sunt omnes ergo adulteri et non filii estis 9 deinde patres quidem carnis nostrae habuimus eruditores et reverebamur non multo magis obtemperabimus Patri spirituum et vivemus 10 et illi quidem in tempore paucorum dierum secundum voluntatem suam erudiebant nos hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem eius 11 omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii sed maeroris postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddit iustitiae