Hebrews 8:1-3

Vulgate(i) 1 capitulum autem super ea quae dicuntur talem habemus pontificem qui consedit in dextera sedis Magnitudinis in caelis 2 sanctorum minister et tabernaculi veri quod fixit Dominus et non homo 3 omnis enim pontifex ad offerenda munera et hostias constituitur unde necesse est et hunc habere aliquid quod offerat