Hosea 4:6-9

Vulgate(i) 6 conticuit populus meus eo quod non habuerit scientiam quia tu scientiam reppulisti repellam te ne sacerdotio fungaris mihi et oblita es legis Dei tui obliviscar filiorum tuorum et ego 7 secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi gloriam eorum in ignominiam commutabo 8 peccata populi mei comedent et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum 9 et erit sicut populus sic sacerdos et visitabo super eum vias eius et cogitationes eius reddam ei