Isaiah 2:12-22

Vulgate(i) 12 quia dies Domini exercituum super omnem superbum et excelsum et super omnem arrogantem et humiliabitur 13 et super omnes cedros Libani sublimes et erectas et super omnes quercus Basan 14 et super omnes montes excelsos et super omnes colles elevatos 15 et super omnem turrem excelsam et super omnem murum munitum 16 et super omnes naves Tharsis et super omne quod visu pulchrum est 17 et incurvabitur sublimitas hominum et humiliabitur altitudo virorum et elevabitur Dominus solus in die illa 18 et idola penitus conterentur 19 et introibunt in speluncas petrarum et in voragines terrae a facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius cum surrexerit percutere terram 20 in die illa proiciet homo idola argenti sui et simulacra auri sui quae fecerat sibi ut adoraret talpas et vespertiliones 21 et ingredietur fissuras petrarum et cavernas saxorum a facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius cum surrexerit percutere terram 22 quiescite ergo ab homine cuius spiritus in naribus eius quia excelsus reputatus est ipse