Isaiah 37:32-38

Vulgate(i) 32 quia de Hierusalem exibunt reliquiae et salvatio de monte Sion zelus Domini exercituum faciet istud 33 propterea haec dicit Dominus de rege Assyriorum non introibit civitatem hanc et non iaciet ibi sagittam et non occupabit eam clypeus et non mittet in circuitu eius aggerem 34 in via qua venit per eam revertetur et civitatem hanc non ingredietur dicit Dominus 35 et protegam civitatem istam ut salvem eam propter me et propter David servum meum 36 egressus est autem angelus Domini et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque milia et surrexerunt mane et ecce omnes cadavera mortuorum 37 et egressus est et abiit et reversus est Sennacherib rex Assyriorum et habitavit in Nineve 38 et factum est cum adoraret in templo Nesrach deum suum Adramelech et Sarasar filii eius percusserunt eum gladio fugeruntque in terram Ararat et regnavit Asoraddon filius eius pro eo