James 5:1-3

Vulgate(i) 1 age nunc divites plorate ululantes in miseriis quae advenient vobis 2 divitiae vestrae putrefactae sunt et vestimenta vestra a tineis comesta sunt 3 aurum et argentum vestrum eruginavit et erugo eorum in testimonium vobis erit et manducabit carnes vestras sicut ignis thesaurizastis in novissimis diebus