Vulgate(i)
22 quod si dixeris in corde tuo quare venerunt mihi haec propter multitudinem iniquitatis tuae revelata sunt verecundiora tua pollutae sunt plantae tuae
23 si mutare potest Aethiops pellem suam aut pardus varietates suas et vos poteritis bene facere cum didiceritis malum
24 et disseminabo eos quasi stipulam quae vento raptatur in deserto
25 haec sors tua parsque mensurae tuae a me dicit Dominus quia oblita es mei et confisa es in mendacio